monumenta.ch > Hieronymus > 6
Hieronymus, De viris illustribus, V. <<<     >>> VII.

CAPUT VI. SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS

1 Barnabas Cyprius (Act. IV, 36), qui et Ioseph Levites, cum Paulo Gentium apostolus ordinatus (Act. XIII, 2; Gal. II, 9), unam ad aedificationem Ecclesiae pertinentem Epistolam composuit, quae inter apocryphas scripturas legitur.
2 Hic postea propter Ioannem discipulum, qui et Marcus vocabatur (Act. XV, 37), separatus a Paulo, nihilominus Evangelicae praedicationis iniunctum sibi opus exercuit.
3 Βαρνάβας Κύπριος, ὁ καὶ Ἰωσὴφ Λευίτης μετὰ Παύλου τῶν ἐθνῶν Ἀποστόλος κατασταθεὶς μίαν πρὸς οἰκοδομὴν τῆς ἐκκλησίας Ἐπιστολὴν συνέταξεν, ἥτις εἰς τὰς ἀποκρύφους γραφὰς ἀναγινώσκεται.
4 Οὗτος ὕστερον διὰ Ἰωάννην τὸν μαθητὴν, ὃς καὶ Μάρκος ἐκαλεῖτο, χωρισθεὶς Παύλου, οὐδὲν ἧττον τοῦ Εὐαγγελικοῦ κηρύγματος ἔργον ἐπιταγὲν αὐτῷ ἐπλήρωσεν.